- MASSILIA
- MASSILIAGraecis Μασσαλία, de qua Florus l. 4. Epitom. Rerum Rom. c. 2. Massilia, inquit Graecula civitas: non pro mollitie nominis, et vallum rumpere. et incendere machinas ausa, et congredi navibus: five quod μάσσειν mollire significat, sive quod μαλακία parum abest a Μασσαλία: urbs Galliae Narbonensis praeclara, Episcopalis sub Archiepiscopo Arelatensi Phocensium colonia, vide infra, Lampsaci in Hellesponto soror: Optimarum olim disciplinarum studiis florentissima, legibusque sanctissimis optime constetuta, Macedonibus Aetopô, Ebraeis vero Sedeciâ impreante, condita. Dituta deinde a Phocensibus instaurata est, qui Cyri tyrannidem fugientes, destitutâ Graeciâ, in hanc Galliae oram sese contulerunt. Imo iam ante eorum colonia fuit. Sic enim Ioh. Marschamus, Ultra, in Liguribus, est ΜΑΣΣΑΛΙΗΤΩΝ urbs celeberrima-Massilia autem a Phocaeensibus condira est; diu antequam Phocaeenses, Persarum adventu fugati, Olymp. XLIV. (at Solinus c. 8. habet) ex Asia illuc se contulerunt: quod ex Aristotele docet Harpocratio in Μασσ. Vide eum Canone Chron. See. XVII. ubi de Graecorum coloniis. Maarseille Gallis, Marsiglia Ital. Agraum habet vini praestantissimi feracem, cuius vini utpote fumati, saepius meminit Poeta Martialis, ut l. 13. epigr.123.Fumea Massiliae ponere vina potes.Massilienses olim non solum literis, sed et moribus maxime claruerunt, uti apud Cicer. pro L. Flacco, et apud Strabon l. 4. videre est. Unde Plautus in Casinâ, Actu 5., sc. 4. Massilienses mores, tamquam optimos, et probatissimos dixit: Ubi tu es qui colere mores Massilienses postulas? Iidem luxus notati sunt. Unde Masiliam navigas, et e Massiliâ venisti apud Said. de nimis cultis dicitur. Ceterum de Massilia vide omnino Conr. Rittershusium comm, in Salust. p. 568. De quâ etiam nos plura, ad illud Dionysii Perieg.——— ——— Ε῎νςθα τε γαῖαΜασσαλίη τε τάνυςαι ἐπίςροφον ἕρμον ἕχουσα.Lloyd. Mererio vivitas est Episcopalis Provinciae, cum pottu celeberrimo, ad mare Mediterraneum viribus literisque tanti nominis, ut cum illa societatem arctissimam Romani iniermt, priivilegiisque eam amplissimis ornaverint. A Phocensibus, colonia Atheniensium in Ionia, condita: qui patriâ relictâ, an ob sterilitatem, an ob Harpali, Praefecti Persici, tyrarmidem, Ephesum venerunt, ubi Aristarcha, nobilisfemina, per somnium monita est a Diana, ut unam ex statuis suis sumeret, hoisque peregrines sequeretur. Quod sactum. Sic ergo, post Corsicam prius occupatam, quam Cyrnon appellavêre, in Provinciam appulerunt, An. 164. Urb. Cond primaque Massiliae fundamenta iecerunt: Vide Senec, Consol. ad Helviam, c. 8. et Liv. l. 34. c. 9. qui hos Phocenses a Belloveso adiutos narrat, in loco, invitis Salyis Cavaribus, capiendo. Iustinus autem l. 43. c. 3. rem paulo aliter persequitur. Hanc post annos quinquagenos nova popularium manus adveniens insigniter auxit. Duces Furius et Peranus, quem quidam Euxenum appellant, fuêre: qui Senani Ligurum Gallorum Regis gener factus, ex Gipite, aliis Peta seu Aristoxena Protyn genuit, unde Proridarum illustre Massiliae genus. Ab his Massilia legibus, templis, Academiâ, artibus exornata, Aristocratice recta fuit, sub quindecim Viris, e numero 600. Senatorum selectis. Huc postea missi ex universa Gallia Italiaque, tamquam ad communem Scholam, ut literis imbuerentur; Hinc egregii mores legesque per totam Galliam propagatae. Et certe Masiliensium civitatis disciplinam atque gravitatem, fidem in Romanos, et prisci moris observantiam laudant Cicero loc. cit. Val. Max. l. 2. c. 6. Silius, l. 15. Livius, loc. cit. omnes, Strabo loc. cit. de eorum parsimonia et studiis liberalibus, deque Republ. a Senatoribus regi solita multis refert: et Tacitus in Agricola, c. 4. Massiliam vocat locum Graecâ comitate et provinciali parsimoniâ mistum ac bene compositum, quam Cnaeus I. Agricola sedem ac Magistram studiorum habuerit, et quo L. Antoninum sororis nepotem AUgustus seposuerit, specie studiorum. Romanis, quibuscum veterrimum foedus ei intercedebat, quosque in magnis saepe discriminibus adiuvit, ut Civibus eius immunitas decreta et locus spectaculorum in Senatu datus sit, urbs adeo fida fuit, ut Paterculus l. 2. c. 50. scribat, Massilia fide maior, quam consiliô prudentior, Caesarem postea, qui arcis Massiliae meminit, l. 2. Belli Civ. c. 21. 22. in qua Ephesium seu templum Dianae Ephesinae et Delphini Appollinis fuisse, Strabo docet, infestum experta, et ab ipso capta est. Dein praedâ Gothis aliisque Barbaris fuit. Occupata etiam ab Alphonso, Arragonum Rege, A. C: 1423. postea recepta, tamque insigniter reparata est, ut Caroli Borbonii, A. C. 1524. et Caroli V. Imperat. 1536. acerrimos impetus ex facili eluderet, iam vetustissimis temporibus beliô contra Gallos, Cavares nempe, Vocontios, Volcas Arecomicos et Tectosages, Ligures, Salyos Segoreios, Deceates, et Oxubios, Poenos, alios: coloniis Nicaeâ, Antibâ, Rhodâ. Agathâ, etc. deductis, inclita: quibus adde emporia in Hispania Tarraconensi post amicitiam cum Hispanis iunctam, ex parre condita a Massiliensibus et possessa: Item Cabellionem et Avenionem, quas urbes in Cavaribus occupavêre. Verbô, nominibus Graecis, censentur trans Varum in Italia portus Herculis Monoeci, Nicaea plaga trans Varum, Antipolisportus, Athenopolis Massiliensium, Heraclia Cacabaria portus, Telo Martius Portus, Taurentum portus,Olbia, promontor. et portus Citharista, Agatha trans Rhodanum, atque Leucata littus ac promontor. et trans Pyrenaeam in Hispania Tarraconensi emporia: in ora Galliae insula Agatha, Alonis, tres Stoechades:Prote, Mese, Hypaea, phoenice, Phila, Lero, et Planasia, sive Lerina: quorum pleraque Massilienses possedere. Postquam Gothis se urbs subduxisset, sub Burgundiae Regibus fuit, donec ad Gallos pervenit. Tum primo Vice-Comites habuit peculiares, dein ad Comites Provinciae devoluta est, A. C 1243. Coronae tandem unita A. C. 1481. Portum urbs habet aptum navibus, qui Λακύδων, Melae l. 2. c. 5. et Eustathio dicitur: Hic naturâ quidem sactus et ???tissimus, at angustus adcitu, necmagnae classis capas est; und et catenâ ferreâ clauditur. Portui proxima olim navalia, de quibus Caesar atque Lucanus, l. 3. quorum ille altitudinem quoque muri et turrium celebrat, loc. cit. Ibidem et priscis temporibus Amphitheatrum fuit, unde Monachorum S. Mariae de Arenis Monasterium nomen accepit. Solis 1050. pass. terrae cohaerere Massiliam, ait Eumenius in Paneg. Constantini c. 19. quae in veter. Notit. inter provinc. Viennensis Civitates 14. ultimô locô: inrecentiorib. vero inter Episcopos Arelatensi Burgundiae Archiepiscopo suffragantes primô ponitur, quemadmodum hodieque Massilia, Augusta Tricastiionrum, Telo Martius, et Arausio Cavarum Arelatum pro Metropoli habent. Hinc orti fuerunt Menecrates ICtus, Crinas, Charmenisdes et Demosthenes Medici: Pythias et Eudemenes Geographi: Pacatus. Oscius, Victorinus, et Petronius, Rhetores: Telonius et Guiareus, Astrologi: Item Cassianus, Salvianus, Honoraius, Gennadius, Musaeus, Cyprianus Telonensis, etc. Primus Episcopus S. Lazarius fertur: fuitque olim hic Episcopatus sub Metropoli Viennensi, nunc sub Arelatensi est, ut dictum. Regionem olim habuit satis, ut ex dictis colligere est, amplam, et Cn. Pompeius patronus civitatis, agros Volcarum Aremoricotum et Ilvorum puiblice Massiliensibus concessit, Caes. l. 1. de bell Civil c. 35. sed hic victis terrâ marique et decentibus sese abstulit omnia, praeter libsrtatem, Florus l. 4. c. 2. Quaedam tamen eis, ut Stoechades et Athenopolis, videntur relicta, sed et foedus cum Romanis mansit intactum, unde Foederata dici perrexit. Plin. l. 3. c. 4. cui adde Strabon. loc. cit. et Cassiodorum, qui et Massiliensium horreerum meminit. Postea Provincia Massiliensis dicta, continebat prae coeteris Massiliam, Avenionem, Aquas Sextias, et Austrasiorum Regibus parebat: eratque ab Arelatensi provinc. Burgundiae Regibus parente, in qua erant Arelatum, Ugernum, Reli, etc. distincta: Cuius Praesides Gregor. saepe Rectores provinciae, nonnumquam Praefecti, atque etiam Patricii appellati. Ager Massiliensis vitem ac oleam tolerare, frumenti impatiens esse Straboni dicitur. Quare Iustinus l. 43. c. 4. affirmat, Gallos a Massiliensibus vitem putare et olivam serere didicisse. Incolae Maskilienses, vulgo Marseillois, Phocensium conditorum industriam imitati, mercatura et navigationibus magnas sibi opes paravêre: nundinas etiam statô quotannis tempore domi instituêre, ad quas naves transmarinae oleô, chartâ, odoribus onustae ex Aegypto aliisque partibus confluebant: quibus nundinis mercibusque Catapli nomen inditum, ut ex Martiali, l. 12. Epigr. 75. Ausonio, in Claris Urbib. Epigr. 13. Sidonio l. 6. Ep. 8. pater. Sane, regnantibus in Aegypto Soldanis, Massilienses mercatores cum Avennicis etLugdunensibus bis quotannis Alexandriam navigantes, inde aromata mercesque alias in Provinciamd totamsdque Galliam improtabant. Quod commercium sibi postea vindicavêre Veneti, quibus dein quaestum invidit Lusitanorum navigatio. Hodieque Massilienses Alexandriae ad Issum Vice-Consulem suum habent, Consulem Halapiae Syriae, unde aromata, gossipium, pistacia, gemmas, margaritas, moinetam auream et sericum, ut et in Cypro apud Arniquam, unde gossipium, ladanum, resinam e rerebintho et crocum petunt. Ab urbe hac ostium Rhodani tertium amplissimumque Massilioticum dicitur: item Gradus Massilitanorum in Rhodano, littus Phocaicum in Hispania, Mare Graecum, quod toti Septimaniae ac Provinciae praeiacet, Mare Massiliense circa Massiliam et Stoechades Insulas, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Adde praedictis Auctoribus Rifsinum, Solerium et Gvenaium Hist. de Marseille. Nostradam. et Boucheum Histor. Prov. Robertum et Sammarth. Gall. Christiana: qui ex priscis saepissime laudant Ptol. l. 2. et 5. Strabon. l. 4. Aristotel. Politic. l. 6. Iustin. l. 43. Athenaeum l. 13. Amm. Marcellinum l. 15. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.